Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 738
Unproofread scanNot analysed yet
Si planetae in Reuolutione contrario modo ac in Genitura dispositi fuerint, periculum ingens notatur, &alia similia. Praetereo autem particularia, vt si Luna in Reuolutione ad eum locum peruenerit, in quo Saturnus erat in Radice, natum ducturum vetulan vxorem, &id genus caetera. Profectio annu nihil est aliud quàm aequalis quidam progressus, quo &Cuspides Domorum, &Planeta rum, ac caetera Geniturae loca pergere intel liguntur sub Zodiaco triginta gradibus, quouis anno; adeò vt, intra duodecim annos Zo diacus totus percurratur, &statim progessus iterùm incipiat. Quippe loca illa, ad quae pro fectione peruenitur in Radicis Themate spectant; &provt bonos, vel malos aspectus inter illa, &loca Radicis obseruant, de felici tate aut infelicitate pronunciant, quae ec tempore euentura est. Definiunt verò &men leis, &dies; quia dato profectionis anno faci lè tempus supputant, quo intra illum aspectu cadunt. Porrò &generaliter docent, quotus quisque annus felix aut infelix sit: Infelix enim v. c. atque periculosus est annus vitae quartus quia tunc Horoscopus ad quartam Domum peruenit, quae Horoscopum respicit quadratè; &Medium Caeli oppositè; itemque septimus, quia tunc Horoscopus peruenit ad septimam quae Horoscopum respicit oppositè, &me dium Caeli quadratè. Heinc proinde disputan multa de Climactericis annis, ostenduntque quinam sint Septenniorum Domini, his xeνοκράτορες, illis Alfridarij vocati; siquidem vo lunt primo vitae septennio dominari Lunam, secundo Mercurium, tertio Venerem, &siconsequenter, inchoante iterùm Luna octauum septennium, &periculoso exsistente anno, quo Alfridarij cuiusque imperium commutandun est. Transitus esse dicitur, cùm Planeta motu suo loca Geniturae peruadit; ita vt Luna v. c. nunc pertranseat locum, in quo ipsa fuit Ge niturae tempore, nunc locum in quo fuit Sa turnus, nunc locum Horoscopi, nunc locun qui fuit quadratus ad Martem, trinus ad Iouem, &c. Eteuim volunt insignes quasdam mutationes fieri in hisce transitibus: Vnde &ipsos aduocant, vt tempora specialiùs defi niant, Cùm enim certos se solùm putant di anno, vel mense, quo effectus aliquis seu bo nus, seu malus directione promittitur; considerant dies, in quibus contingunt boni, ve mali transitus; ac in ipsorum fortissimos quae sunt euentura coniiciunt Quid verò putas ad haec dicendum? Pro fectò nihil aliud, quàm Artem inanissimam apparere.