# Opera omnia. Vol. 1 741.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 741.1 to 741.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.1

Hunc enim delatum nec inficiantem iactasse se, quae prouidisset ex arte sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus, & af firmante fore vt breui laceraretur à canibus, in terfici quidem sine mora; sed ad coarguendam temeritatem artis, sepeliri quoque accuratissimè imperauit. Quod cùm fieret, euenit, vt repentina tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes. Nihil attinet plura exem pla referre ex antiquis temporibus, ecce enin nostrâ tempestate nemo non audit haec, au illa, provt praedicta fuerint ab Astrologis contigisse. Videtur verò prae caeteris omnini memorabile, quod euenisse nonnullis Artis obtrectatoribus obseruant. De Plotino enim qui Astrologorum decreta mirè contempsis set, scriptum reliquit Firmicus, quàm acerb morte perierit, illud subiiciens: Sensit itaqu etiam iste vim fati, & excepit finem, quem illi Stellarum ignita iudicia decreuerant: & istius valetudinis acerbitate confectus, proprio exem plo, non sermonis licentia cunctos homines docuii vim, potestatemque fatorum nullà posse ratione contemni. De Ioanne Pico Mirandulano, qui duodecim libris perstrinxisset Astrologos scripsit Gauricus obiisse illum anno aetati trigesimo secundo, ex directione Horoscopi ad corpus Martis, vt illi praedictum à doctissimis Astrologis fuerat; adiiciens ea illum ira tum scripsisse, quòd tres Genethliaci ipsum ante annum aetatis trigesimum sextum praedixissent interiturum. Caeterùm, cùm, ex antedictis, Antiquita illa iure pernegetur, & confirmari id valea tum ex Simplicio scribente Chaldaeos non lureis annos edidisse Callistheni de vetustate gentis percontanti, quàm mille nongentos, & treis, ad vsque Babylonem ab Alexandre captam; tum ex Phauorino apud Agellium admonente, disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse, quantae videri volunt neque eos Principes eius, auctoresque esse, quos ipsi ferunt: Nihiloninus, vbi concesserimu esse Astrologiam antiquissimam; addere quoque possumus nullum inter homines esse va nitate, futilitate, credulitate, malum anti quius. Nullo non aeuo homines fuêre reru futurarum cognoscendarum auidi; nullo de fuerunt impostores, qui se futura nosse iactâ rint, tum vt famam aucuparentur, tum etiam vt facerent quaestum. Id profectò, vel ipse quoque Ptolemaeus insinuat, & Phauorinus non aliam causam fecisse Astrologiae originem apertè contendit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
