Latin
741.10 to 741.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 741.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ac Ptolemaeum quidem proferunt: verùm ecquis sibi persuadeat opus illud Quadripartitum non esse subdititium; pridem scilicet Ptolemaeo ob rerum caelestium peritiam commendatissimo attributum? Nemo certè seriò attendens non desideret in hoc Oper illius Viri genium, à quo habemus Almagestum, seu opus illud eximium Compositionis Magnae conscriptum. Nam cùm in magni operis Praefatione fuerit testatus, suscepisse si Mathematica explicanda, quòd in ipsis rata, &indubitata sit scientia; neglexisse verò &Theologicam, &Physicam speculationem quòd vtraque sit coniectura potiùs, quàm certa scientia appellanda: Prior, ob naturam rerum Diuinarum incomprehensibilem; posterior, ob instabilem conditionem materiae, ex qua fit, vt re incomperta Philosophi nunquam de ea consentiant. Cùm ille, inquam sic senserit; illéne, quaeso, potuit sese ita deinceps deiicere, vt incertiorem longè Artem, quàm sit Theologia, aut Physica, censuerit esse com plectendam: Et praeclara quidem prooemiandi ratio in Opere Quadripartito; sed cui conueniat maximè id quod superiùs monuimus; vt nempe ea, quae attexuntur, sint prorsùs exan guia, rationisque expertia; sitque proinde istud opus tabulae illi persimile, in qua humano capiti equina ceruix iungitur; &mulier supernè formosa in atrum piscem desinit: Post quam siquidem Alcabitzius retulit Albumazarem redarguisse Ptolemaeum circa naturan Planetarum, subdit, de Ptolemaeis loquens, Ex quibus fuit Ptolemaeus vnus, qui edidit librum Almagesti super causam motus circuli &quicquid in eo est ex Planetis.