# Opera omnia. Vol. 1 741.10-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 741.10 to 741.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.10

Ac Ptolemaeum quidem proferunt: verùm ecquis sibi persuadeat opus illud Quadripartitum non esse subdititium; pridem scilicet Ptolemaeo ob rerum caelestium peritiam commendatissimo attributum? Nemo certè seriò attendens non desideret in hoc Oper illius Viri genium, à quo habemus Almagestum, seu opus illud eximium Compositionis Magnae conscriptum. Nam cùm in magni operis Praefatione fuerit testatus, suscepisse si Mathematica explicanda, quòd in ipsis rata, & indubitata sit scientia; neglexisse verò & Theologicam, & Physicam speculationem quòd vtraque sit coniectura potiùs, quàm certa scientia appellanda: Prior, ob naturam rerum Diuinarum incomprehensibilem; posterior, ob instabilem conditionem materiae, ex qua fit, vt re incomperta Philosophi nunquam de ea consentiant. Cùm ille, inquam sic senserit; illéne, quaeso, potuit sese ita deinceps deiicere, vt incertiorem longè Artem, quàm sit Theologia, aut Physica, censuerit esse com plectendam: Et praeclara quidem prooemiandi ratio in Opere Quadripartito; sed cui conueniat maximè id quod superiùs monuimus; vt nempe ea, quae attexuntur, sint prorsùs exan guia, rationisque expertia; sitque proinde istud opus tabulae illi persimile, in qua humano capiti equina ceruix iungitur; & mulier supernè formosa in atrum piscem desinit: Post quam siquidem Alcabitzius retulit Albumazarem redarguisse Ptolemaeum circa naturan Planetarum, subdit, de Ptolemaeis loquens, Ex quibus fuit Ptolemaeus vnus, qui edidit librum Almagesti super causam motus circuli & quicquid in eo est ex Planetis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
