# Opera omnia. Vol. 1 746

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/746
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/746

cùm ex praedictione spes foret viuendi ad annum vsque MDCXVIII. Sed ne in Prouinciam excurras, habes ecce Lutetia Parisiorum Senatorij Ordinis Virum & qui dem cordatum, & bonae mentis amantem Petrum Maridatum, qui Natiuitatis suae The ma praeclari Viri loannis Baptistae Morini manu exaratum nobis cum Epistola nuper Lugduno misit; at verò importunum cùm sanè foret totum illud exscribere (foliorum quidem est non paucorum) Epistolam solù adiungere iuuat illius ipsiusmet verbis: Cùm te nuper Lutetiam vita sospite reducen vidi, risi planè Morini deliria, qui tuum in caput conspirasse Astra omnia tuae geneseo. multò antè iurauerat; & risi quidem non tumodò causâ, verùm etiam mea, quippe quem pariter (si quae Morino fides) ex aduerso Side rum aspectu defecisse vita tunc debuerat. Typum ecce natiuitatis meae, mitto quem ille erexerit ac scrupulosè versarit, reuersarit, expenderit Caeterùm quod vt pondus nugis inanissimi apud aequos iudices esse debeat, vel ex me cognoscas, quaedam exponam, quae de me ille commentus est; ne tamen existimes me nimiùm plus & Arti, & Doctori tribuisse, qui Morinun tanquam fatorum interpretem adierim, aperi primùm quid causae fuerit cur ipsum consulue rim; ardebam amore Puellae nobilis, iamque de Hymenaeo cogitabatur, cùm auidum me cepis cupiditas euentum rei è Sideribus nosse, leuauit impatientiam D. Monconisi mihi perfamiliari vrbanitas; hoc deductore Morini fores pulso meam ac puellae porrigo genesin, ille vtriusque spondet Horoscopum, de pretio (quod san coemendis nugis non permodicum fuit) conueni tur; diebus exein post aliquot, Sybillinis plena folijs chartas refert; & primo quidem puell. Horoscopus toto Caelo aberrauit, de meo quio dicam? Sidera se tetigisse digito putabat, assequutus nempe aliquid, quo rebatur apprime re ctificatum natiuitatis meae momentum: Qui proinde non crederet locuturum è Tripode? At vide quàm parùm fuerit praesaga mali mens Inditum vult mihi ab Astris procliuem ad Artes Diuinatrices animum, cuiusmodi est Astrologia, Mercurij enim & Veneris, inquit, Con iunctio dum maximè Venus est domina primae domus, vt mihi ferè semper hanc inge nij famem excitat; at hac fame confectum tabidumque me hactenus omninò non sensi, siqui dem ea, quae curiositatem irritant tantum inutilibus nunquam non accensui, & Iudicia ria apud me semper habita est tanquam sortes vel aleae lusus, vbi anus, quam Zingaram Ita li, nos Bohemam appellamus, saepè de futuris foeliciùs quouis occulatissimo Astronomo vati cinabitur. Diem Octobris 24. inauspicatum mihi in resolutione 27. pronunciat; ego iucundissima venatione totum exegi, nec quidquam in illo perijt mihi praeter feram; idem puta de ca teris diebus, quos tanquam Aegyptiacos nota uerat, praeterea annus ille ex coniunctione Mar tis, Mercurij & Solis in opposito Saturni, morborum inter, hostiumque assultus mihi esse li ctuosissimus debuit; & eo tamen anno mihi constans à morbis atque hostibus quies. Bilem in me flauam humorum principem constituit; & atrae me plus habere sentio. Quam pluribus me morbis ac diuturnis obruit; & ab anno aetatis 14.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
