# Opera omnia. Vol. 1 747.5-2-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 747.5 to 747.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5-2

Haec fusiuscula recito, sed exinde nempe intelligi licet qua fides adhibenda sit huiuscemodi virorum vaticiniis. Caeterùm largiendum est, quidem contingere posse vt quidpiam interdum eueniat ex iis, quae ab Astrologis praedicuntur; verumtamen simul contendendum est, alia: esse causas, quàm quae Astrologiam commendatam faciant. Vna est Fortuna, seu Ca sus. Cùm tam multa enim effutiant, quid mirum nisi in omnibus fallant. Nemo est veteri Prouerbio, qui totum diem iaculans non aliquando collineet. Quidni etiam Astrologi scopum nonnunquam assequantur? An non, si quatuor iaciendo talos, Venereum interdum exprimere licet; licebit & Astrologis ex mille praedictionibus vel vnam pro ferre, quam euentus probet? Et mulierculae, & sutores, & omne genus hominum vera aliquando praenunciant; Astrologis idem sit iuris. At, inquies, quod ad alios spectat, manifestus casus est; Astrologi ex praescriptis agunt. Ita sanè est; sed ea sunt praescripta, quae non nisi casu, vel ad placitum, constiruta sunt; & quae quomodocumque immutaueris, nihilo seciùs futura demonstrent Exemplum perillustre vis? Cardanus in sua in lib. GeniGenitura Saturnum habet in gradu Gemitur, norum vigesimo primo, qui ex Tabulis Rudol uio, & feruore maximo. An igitur casum suRudolphinis in decimo octauo fuit; Merperat industria, an non? ô! si saltem gra curium in Librae vigesimo tertio, qui fui uem morbum praedixisset euenturum eo anin vigesimo sexto; idque vt nihil dicam d no, quo ille interiit, quantus plausus! quanta Luna, & aliis. An non vides, si euenta ex victoria!

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
