Latin
75.1 to 75.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 75.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ac vt verbo dicam, constat nihil esse, quod non respectu alterius sit aequale, aut inaequale; simile, aut dissimile; congruum, aut incongruum, &c. nihil quod non sit species respectu alicuius generis, aut genus respe ctu alicuius speciei, nihil quod non subiectum respectu alicuius adiuncti, aut adiunctum re spectu alicuius subiecti: nihil, quod non causrespectu alicuius effectus; aut effectus respectu alicuius causae; atque ita de caeteris. Quocirca sit, vt agnosci non valeat, neque idcirco pronunciari, qualis res purè, &secundum se sit; sed solùm qualis esse appareat ad caeteras res comparata. Nonus, Ex crebrò, aut rarò occurrentibus Solem scilicet vulgò non miramur, quia nobis frequenter in prospectu est; Cometam, quia rarò videtur, &obstupescimus, &vt aliquid diuinitùs immissum habemus; cùm Sol tamen tot vicibus &admirabilior, &diuinior sit, quàm Cometa. Sic aurum, quia rarum, habemus in pretio; aquam, quia affluentem, penè nihili pendimus; cùm tamen, si vices commutaueris, sis multa auri plaustra pro aquae situla daturus. Sic res ferè habentur pulcrae, deformes, suaues, insuaues, quatenus consuetae, in suetave sunt; ac idcircò efficitur, vt res mirabiles pretiosae, carae, aut contrà esse reputentur, non ex eo, quòd secundum se sunt, sed ex eo, quòd sunt aut frequentes, aut familiares. Decimus, qui moralis est, Ex institutis, letibus, consuetudinibus, persuasionibus fabulosis &dogmaticis opinionibus. Scilices genteis va rias, deprehendes illis placere tum instituta vitae contraria; vt Spartanis, &Sybaritis, Diogeni, &Aristippo; tum leges legibus, vt Romanis illum, qui renuntiauit paternis bonis non cogi ad praestandum patris nomina, Rhodiis autem cogi; tum consuetudines consuetudinibus, vt Indis in propatulo cum vxoribus congredi, aliis verò secus; tum persuasiones fabulosas fabulosis persuasionibus, vt esse Io uem Diuûmque Hominumque parentem; &esse Oceanum Patrem Diuûm; tum Dogmaticas opiniones Dogmaticis opinionibus, vt Stoicis esse omnia peccata aequalia, Epicureis inaequalia.