# Opera omnia. Vol. 1 75.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 75.5 to 75.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/75.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/75.5

Neque secùs deprehendes repugnare haec mistim, vt instituta legibus, leges consuetudinibus, & neque opus est congerere exempla. Concludendum solùm, cùm hominibus res adeò pugnantes probentur, ac placeant, dici ad summum posse quid cuique bonum, decorum, iustum, vtileque appareat, non ver quod secundum se, suapteque natura sit tale, cùm si naturâ suâ tale foret, tale omnibus videretur, vt ignis, inquit Aristoteles, quia vrens suâ naturâ est; ideò tam heic, quàm apud Persas vrit. Atque isti quidem decem Modi sunt, quos à Pyrrhone accipiens, probansque qui fuit eius Auditor Nausiphanes, dixit, vt apud Senecam est, ex his, quae videntur, nihil magis esse, quàm non esse; quippe cùm quicquid vni videtur, destruatur per id, quod videtur alteri. Cùm fuit postmodum instauratus Pyrrhonismus, fuere alij quidam Modi additi, sed abundè est treis Gassendi Logica. ex illis, quasi praecipuos recensere. VNVS est, qui dici potest Reiectorius in infinitum, cùm id nimirùm, quod in alterius confirmationem ad ducitur, declaratur ipsum egere confirmatione alterius, & hoc rursùs alterius, sicque exitum nullum reperiendo. ALTER Diallelus, seu Alternans; cùm nimirùm ille, qui probat, ostenditur afferre vnum ad probationem alterius, quod ipsum per alterum, seu id per quod est probatum, probetur. POSTREMVS Hypotheticus, seu ex Suppositione cùm scilicet facta ab vno suppositione aliqua, assumit alius licere & sibi suppositionem facere contrariam. Et possent quidem horum trium exempla afferri circa materiam qualemliber, de qua opiniones Dogmaticae sunt, sed appositum est, vt in ea, uae prae manibus est deducantur. Iam enim omnia argumenta, quae seu aduersus Veritatem, seu aduersus Criteria congeruntur à Sceticis, vel ipsi Modi tota serie hactenus expoiti sunt, vel ad illos pertinent, vel ex iisdem intelliguntur. Aliqua ergo vt attingamus, Arguunt imprimis, Nihil esse verum, aut Veritatem non dari; quoniam qui id dicit, aut simpliciter enunciat, aut demonstratione etiam vtitur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
