Latin
75.9 to 75.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 75.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
S solùm enunciat, ac ita supponit, fidem non facit, quia is, qui negat, similiter enun ciat, &pari iure contrarium supponit. Sin vtitur demonstratione, aut illa est vera, aut falsa: Et, si falsa quidem, non meretur fidem, si vera dicatur, tum Diallelus est, an sit enim verum quidpiam quaeritur, &Demonstratio praeterea postulabitur, qua illa vera demonstretur, &huius quoque alia, ac alia rursùs in infinium, quò redigi absurdum est. Sic inquiunt Nullum dari Signum, quo Veritas intima, seu uod est occultum naturâ monstretur, quoniam vel sine Demonstratione id asseritur &tunc neganti satis est asserere oppositum, vel cum Demonstratione, &tunc quia Demonstratio continet signum rei occultae, &de qua est quaestio, in Diallelum inciditur Deinde, Non dari Criterium, sic arguunt. Quoniam, vt controuersia, quae de illo est, diludicari valeat, confessum habere Criterium portet, &vt confessum Criterium sit, controuersia priùs est diiudicanda, qui modus rursùs Diallelus est, vti etiam erit, si vrgeatur Criterium probari sine Demonstratione non posse, &iudicari non posse an Demonstratio vera sit Criterio priùs non constituto. Cohaerenter verò, Non esse Hominem Criterium à quo, ita arguunt. Quoniam, si absque Demonstratione quis id asserat, non erit, cur fides habeatur. Si cùm Demonstratione, aut illa iniudicata erit, ac proinde incerta, neque fidem faciens, aut iudicata, &tunc requiretur, à quo? Quia verè necesse erit, vt respondeatur ab homine, Dialelus efficietur modus. Atque id quidem, vt praetereatur, quòd vt ex primo decem Modorum non conueniunt Animalia circa rerum iudicium, ita neque homines ex secundo, imò neque idem homo secum ex tertio, &quarto, ex eoque fit, vt cùm tanta sit iudiciorum dissensio, nesciatur à quo homine iudicari veritas depeat, &maximè quidem, quia tametsi omnes onsentiant in vno, qui iam sit mortalium Sapientissi semper Inetur ἐπογὴν assensus continentina, Sapientissimus; nihilominus ignoretur, ansuamque ἀρασαν, hoc est eam mentis disper non futuris temporibus sit exoriturus sapiensitionem, qua sic est affectus, vt nihil dicat tior, &rursùs lapientior postea sequuturus hoc est affirmet, Dogmaticeve pronunciet.