Latin
751.1 to 751.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 751.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Prae tereo, quàm sacrilegum Theageni fuisset, temporibus illis de Monarchia quicquam augurari. Praetereo quoque non obscure à Scaligero demonstratum, quo tempore natus est Augustus, non Capricornum horoscopasse, sed Signum potiùs oppositum. Praetereo &multos etiam nobis notos, qui horoscopante Capricorno (etiam in aliquibus medio) nati fuerint; cùm illi tamen nihil minùs debeant quàm Orbis Imperium sperare. Et quamui multi iactauerint genituram Cosmi Medio lib. cent. g ces perquàm similem Augustanae; Carda. nit. genit. nus tamen non principatus, sed pruden49 tiae signa duntaxat in ea obseruauit. Idem porrò de caeteris Imperatoribus dicendum; opponendumque illud solùm, quod Seneca habet de Claudio, quem ex quo Princeps in Ludofactus est, Astrologi semper efferendum esse omnibus &annis, &mensibus praedi xerint Quia verò factum Ascletarionis vrgere potissimùm solent, id videtur sanè commentum post Domitiani mortem euulgatum in ipsius odium: vt ne Cardanus quidem ipsi dissimulare potuit; cùm Ascletarionis memorato exemplo, Si, inquit, fabula non est. Et poterat quidem Ascletarion praedixiss Principis casum, ex eo scilicet coniectando, quòd pauci Tyranni sicca morte diem obeunt. Poterat etiam cruentam mortem praeuideri sibi, ab offenso Principe; at quòd lacerandus à canibus foret, vel id omni nò non praedixit; sed ex eo, quod contigit, populus ansam accepit comminiscendi id ipsum fuisse partem vaticinij (vt is est valdè pronus in nugas, sufficitque vt aliquis vel iocandi gratiâ aliquid effutiat, quo sta tim spargatur, ac fidem inueniat à vel si praedixit, aut casu fecit, aut ex coniectura, quot Princeps foret statim canes prouocaturus, &c. Profectò neque dici potest de genere mortis verum praedixisse, cùm &laceratio illa ad cadauer solum pertinuerit; Astrologi vero vltra ipsam mortem suamon extendant prae sagia: &ille suum praesagium sic videatur intellexisse, vt viuus adhuc, &sentiens à canibus laceraretus. Eadem propè dici possunt de Astrologo, qui coram Galeatio Mediolanensi praedixit se ex casu trabis moriturum, vt taceam enim caetera, constat cerrè nullu esse Astrologiae placitum, quod tuabis potiùs, quàm lapidis, aut tegulae casum definiat.