Latin
751.1 to 751.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 751.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce &recens de Luca Gaurico ante annos centum celeberrimo: An scilicet is, qui Bononiae Principi Ioanni Bentiuolo fata lem horam cecinerat, ipse suam praeuidit, aut satis praecauit? Alij narrarunt historiam; sed vt sit patellâ operculum dignum, er quid paucis verbis Cardanus: Gauricus, inquit, à Bentiuolis tortus in Equuleo; id cert ex Astris non viderat; quamuis excidium famliae ominaretur plus ex coniectura rerum, quàm Astrorum: fuit enim Sycophanta egregius. Ad iiciamne aliquid de ipso Cardano, qui quamuis eo tempore obierit, quo se obiturum di xerat, inediâ nempe mortem procurans, ni mendax deprehenderetur, sicuti à Scaligero, Thuanoque fuit adnotatum: attamen tam de tempore, quàm de ipso genere mortis Ioan nis Baptistae primogeniti, nihil minùs quàm verum praedixit. Notum est vt multis in lo cis fata illius cecinerit; at nusquam fore praemonuit, vt labente anno aetatis vigesim quarto ob exhibitum vxori venenum secur percutiendus foret. Praeclarè heic Sixtus al Hemminga: Quid, inquit, cùm haec dimana bunt ad posteros, &omneis nationes? Prudentissimus, sagacissimus doctissimusque Hieronymu Cardanus Medicus &Philosophus, &Astro logus sui temporis incomparabilis, &sine controuersi à spectatissimus, liberos suos ex carissim. coniuge susceptos, maximo studio enutriendos, &educandos curauit, nec quicquam omisit, quod ad accuratam institutionem, &eruditionem fa cere videbatur. Fata enim illorum in amplissimis illis in Ptolemaei Quadripartitum commentarij &aliis in locis ad amussim descripsit, &expres sit, ne quid deesset, sed omni ex parte prospectum suis esset. Sed accidit interim, vt totan illam Tragoediam, &miserabilem exitum fili sui primogeniti Ioannis Baptistae in ipso flore aetatis ob intoxicatam vxorem, iudicio publico condemnati, &puniti, minimè praeuiderit, au praesciuerit, neque praedixerit, neque praemonue rit, aut eius generis aduersae fortunae alicubi meminerit Ad id quod de Plotini morte exaggeratur à Firmico, nihil aliud dicere lubet, quàm totum id omninò esse futilem rhetoricationem.