# Opera omnia. Vol. 1 751.1-2-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 751.1 to 751.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/751.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/751.1-2

Ecce & recens de Luca Gaurico ante annos centum celeberrimo: An scilicet is, qui Bononiae Principi Ioanni Bentiuolo fata lem horam cecinerat, ipse suam praeuidit, aut satis praecauit? Alij narrarunt historiam; sed vt sit patellâ operculum dignum, er quid paucis verbis Cardanus: Gauricus, inquit, à Bentiuolis tortus in Equuleo; id cert ex Astris non viderat; quamuis excidium famliae ominaretur plus ex coniectura rerum, quàm Astrorum: fuit enim Sycophanta egregius. Ad iiciamne aliquid de ipso Cardano, qui quamuis eo tempore obierit, quo se obiturum di xerat, inediâ nempe mortem procurans, ni mendax deprehenderetur, sicuti à Scaligero, Thuanoque fuit adnotatum: attamen tam de tempore, quàm de ipso genere mortis Ioan nis Baptistae primogeniti, nihil minùs quàm verum praedixit. Notum est vt multis in lo cis fata illius cecinerit; at nusquam fore praemonuit, vt labente anno aetatis vigesim quarto ob exhibitum vxori venenum secur percutiendus foret. Praeclarè heic Sixtus al Hemminga: Quid, inquit, cùm haec dimana bunt ad posteros, & omneis nationes? Prudentissimus, sagacissimus doctissimusque Hieronymu Cardanus Medicus & Philosophus, & Astro logus sui temporis incomparabilis, & sine controuersi à spectatissimus, liberos suos ex carissim. coniuge susceptos, maximo studio enutriendos, & educandos curauit, nec quicquam omisit, quod ad accuratam institutionem, & eruditionem fa cere videbatur. Fata enim illorum in amplissimis illis in Ptolemaei Quadripartitum commentarij & aliis in locis ad amussim descripsit, & expres sit, ne quid deesset, sed omni ex parte prospectum suis esset. Sed accidit interim, vt totan illam Tragoediam, & miserabilem exitum fili sui primogeniti Ioannis Baptistae in ipso flore aetatis ob intoxicatam vxorem, iudicio publico condemnati, & puniti, minimè praeuiderit, au praesciuerit, neque praedixerit, neque praemonue rit, aut eius generis aduersae fortunae alicubi meminerit Ad id quod de Plotini morte exaggeratur à Firmico, nihil aliud dicere lubet, quàm totum id omninò esse futilem rhetoricationem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
