# Opera omnia. Vol. 1 751.5-2-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 751.5 to 751.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/751.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/751.5-2

Nam discipulus Plotini Porphyrius descripsit quidem accuratè speciatimque & genus morbi, & mortem constantem ex eo consequutam: at Philosophus magis fuit, quàm vt ignita illa Astrorum decreta, & vim, potestatemque fati, Firmici more causeretur. Et, quaeso, quidpiamne Plotino non humanum accidit, & quod pari iure exprobrari non posset tam multis aliis op timis Viris, qui de Astrologia ne cogitant quidem? Nempe morbidum corpus faciunt non iudicia vlla stellarum, sed morbifica se minis complexio, sed alimentum, sed aër sed contagio, sed officiorum necessitas, sed alia similia. Quare vir ille optimus non poenas suae scriptionis dedit, sed conditionem humanitatis, vt accepit, sic subiit. Nisi for tè putas aut Stellas maiore quadam in culpa fuisse, quae virum, vt aduersùm se calamum acueret, exstimulauerunt; aut decreta sua deinceps mutasse, & noua fata contexuisse, postquàm ille in Astromanteis scribere veritus non fuit? Sed pudet attexere plura. De Mirandulano idem est dicendum, siquidem virum praestantissimum, non vllus Martis radius; sed tum delicata complexio, tum indefessus in studiis labor, curaque chartis impallescens, praematurâ sustulis morte. Insultat in illum Gauricus; an-non liceret tantò iustiùs inuehi in ipsum Gauricum, quantò ipse suâ in Arologiam fiduciâ, in Principem temeritate, in seipsum inaniâ fuit miserrimè discruciatus; cùm Pi cus illaudatam nullam morti suae dederit caussam? Sed Astrologi mortem illi ad ic tempus indixerant? Nota Picum non com pleuisse, nisi annos vnum & triginta; & Gauricum tamen narrare treis Genethliacos illi solùm indefinitè praedixisse mortem ance annum trigesimum sextum. Vnus est Bel lantius, qui aduersus illum scripsit, & gloriatus est se mortem eius praedixisse anne aetatis trigesimo tertio. Porrò si ille quidem ita propè collimauit (tametsi adhuc abfuit à scopo anno vno, aut altero) causae aliae esse potuerunt ex memoratis superiùs familiareque omnino est, non Astrologi etiam viris dicere de adolescente, in quo vis ignea dominetur, cuius ingenium nimis viuax, iudicium nimis praecox sit, Ostendent Terris hunc tantùm satae, nec vltra Esse sinent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
