# Opera omnia. Vol. 1 751.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 751.5 to 751.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/751.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/751.5

Sed nempe plebs admirabunda obseruitare solet omnia; & nihil non ad omnia portentosasqu causas reuocare. Solent & ipsi Historici, quot paullò antè dicebamus, non tam quid sit verum dumtaxat curare, quàm quicquid demùm fuerit in vulgus disseminatum congerere Et vis exemplum oppo situm? Cùm Astrologus praedixisset Henricum Regem Anglia eius nominis septimum aliquo anno peritu rum; accersiuit illum Rex paullò ante Nata litia; & rogans ipsum, vbinam se per ea fe sta futurum speraret; postquàm ille primùm haesit, ac deinde sese id certò posse praedice re negauit, Ergo, inquit Rex, ego sum Artis peritior, quàm tu; nam scio te futurum in Turri (sic nempe vocatur Londinensis arx simulque innuit vt duceretur. Neque ve rò Rex est eo anno mortuus; neque diuina tor egregius eductus è carcere, nisi postquàm ardor diuinationis deferbuit. Quanquam is aequo felicior fuit, cùm leniorem Principem suum, quàm alij multi, expertus est. Nam vt praeteream caeteros, ecce ex Antho logia exemplum antiquum de Diophante

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
