Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 83.22
Unproofread scanNot analysed yet
Et vide, vt ne Sceptici quidem ipsi ea inficiari audeant, sed vitilitigent dumtaxat circa Hypotheseis, quas Geometrae pro signis, principiisve habent; vt sunt prae caeteris definitiones illae, quibus Punctum esse dicitur, cuius pars nulla: Linea longitudo sine latitudine; Superficies latitudo sine profunditate; causantur nimirùm nihil tale aut in rerum natura dari, aut etiam fieri posse, vt sit. Quanquam &Aristoteles suo iam tempore respondit lineam v. g.