# Opera omnia. Vol. 1 83.22

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.22

Et vide, vt ne Sceptici quidem ipsi ea inficiari audeant, sed vitilitigent dumtaxat circa Hypotheseis, quas Geometrae pro signis, principiisve habent; vt sunt prae caeteris definitiones illae, quibus Punctum esse dicitur, cuius pars nulla: Linea longitudo sine latitudine; Superficies latitudo sine profunditate; causantur nimirùm nihil tale aut in rerum natura dari, aut etiam fieri posse, vt sit. Quanquam & Aristoteles suo iam tempore respondit lineam v. g.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
