Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 85
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quod, cùm situs oculi is sit, vt totum simul Hemisphaerium, ex variis constans visibilibus, quorum propiora pro sui mole remotiora tegant, conspiciat; tantò res semper videtur maior, quantò huius hemisphaerij maiorem partem occupat, tanto minor, quanto minorem; occupat autem propè maiorem, quia plura visibilia vlteriora occu lit; &procul minorem, quia quò magis dissita fit, eò plura ex illis reteguntur. Neque secùs verò euenit, quòd Turris &procul quadrata, &procul rotunda, terés-ve appareat siquidem radij qui ex angulis, faciebusque propè adueniunt, &sunt numerosi, &par teis inter se distanteis cùm interpositis distinctè referunt; &propter sui breuitatem distantiae ab oculo diuersitatem sensibilem faciunt; qui verò procul, &sunt pauciores, &parteis alioquin inter se distanteis, quasi coniunctas, intermediis scilicet quasi suppressis exhibent; &propter sui diuersitatem, eam qua ab oculo partes distant, diuersitatem insensibilem reddunt. Ex eòque fit vt contenta extremis turris superficies indiscretis angulis vniusmodique appareat. Verùm haec suis locis fusiùs; cùm &heic sufficiat eam Sensuum fallaciam, quam ex hisce, &similibus experimentis causari mos est, non obstare, quò minùs veri, certique nosse quidpiam liceat. Praetereo nempe videri posse controuersiam de nomine, sit-ne aliqua in Sensu fal lacia, an-non? quatenus qui non esse dicunt, intelligunt Sensum non falli, quia non iudicet, definiantve qualis res sit, sed apprehendat solùm eam, quae in ipso creatur, rei apparen tiam: Quui esse tuentur, rem ita accipiunt, quasi Sensus apprehensione sua occasioni sit Intellectui, quare fallatur. Vnde &dicendum