# Opera omnia. Vol. 1 85.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 85.1 to 85.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85.1

videtur, non ipsum propriè Sensum esse, sed Intellectum qui fallitur; & dum fallitur, non Sensus esse, sed Intellectus ipsius aulpam, cui vt dominanti, superiorique facultati incum bet, disquirere quaenam ex variis, quae in Sensu creantur (& singulae quidem suam habentes, cur tales creentur, necessitatem) apparentiis, rei sit ccnferims, an non, priusquàm qualis res sit pronuniciet. Hac de causa, ipsę quoque Epicurus, vt superiùs retulimus, iubebat, facta aliqua per Sensum apparentia σρομεναι, ex spectarè, sustinereque, seu differre iudicium, quovsque omnibus sublatis, quae germanae notitiae obstare possent, impedimentis, Gassendi Logica de re euidenter constaret. Quod profectò s obseruetur, multa euadent certa, ac indubia, & de quibus verum proferre iudicium possit; veluti Turrim esse quadratam, vbi propiùs accesseris; baculum esse reipsâ rectum, vbi ex aqua eductum in aëre totum constitueris; ac eiusmodi consimilia. Caetera quae ad hos spectant Modos, paris sunt rationis cum iis, quae circa superiores sunt dicta. Sanè decimus etiam il le, qui Moralis est, ea continet, quae vt plurinùm pendent ex Physica causa, principioque llo, quod pronum sit Animum sequi tempe ramentum corporis; exinde enim consequenest, vt temperamentis adeò diuersis exsistentibus, diuersa etiam placeant, nec omnibus eadem probentur. Tres illi ad decem adiecti Modi ad generalem argumentandi, impugnandique formam spectant. Ad eos verò dici vniuersè potest. cùm obiicitur, v. c. Veritatem, Signum, Criterium, A quo, Per quod, & Secundum quod nullum dari; quia qui dari dicit, aut sine demonstratione, aut cum demonstratione id facit; vtrouis autem modo, &c. imprimis quidem, habere nos demonstrationem aliquam, nisi illam Aristoteleam aut quae praeuiam Signi, Criterij, similiúmque disquisitionem ad amussim exigat; at talem certe, qualem vulgò homines omnes bene affecti, cordati, ac intelligentes admissuri sunt pro ratione consentanea, & cui, nisi contradicendi animo contradici non possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
