# Opera omnia. Vol. 1 85.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 85.5 to 85.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85.5

Nimirùm in illa perstandum videtur, neque aut abeundum in infinitum, aut Diallelus extimescendus, aut curanda caetera, quae subtilitate potiùs, quàm stabilitate vrgentur. Quaeritur, exempli gratiâ, an sit quidpiam verum: Respondetur esse, ac vt tergiuersatio praeoccupetur, additur, nuiusmodi esse, v. c. dari in cute poros. Rogant an sine demonstratione, an cum demonstratione id dicatur? Respondetur, cum demonstratione, & ea quidem, quae est antè allata. At haec demonstratio aut vera est, aut falsa? vera, respondetur. At hoc est probandum, & demonstratione quidem, quae alia indigeat, ac rursùs alia in infinitum. Sed totum negatur; quia demonstrationis, per quam probatur dari poros, veritas per se elucescit, hoc est ex iis constat propositionibus, quae sunt per se notae, quásque Intellectus respuere non possit; vnde & in ea consistendum fit. At Diallelus est; quoniam, an sit quidpiam verum, quaeritur: Sed esse Diallelum negatur; quia & verum aliquid, poros nempe dari, & noc comprobatur, non ex eo, quod pori sint; sed ex eo, quòd nisi sint, necesse sit duo corpora in eodem simul loco esse. Sic dum quaeritur, vtrum signum aliquod detur? Respondetur dari, & in exemplum statim affertur exstantiae pororum ranstudatio. Dum instatur verò, an id cum demonstratione, aut sine demonstratione dicatur? Respondetur dici, ac probari ipsâ experientiâ, ad quam nulla sit demonstratione opus. Et dum dicitur, licere & neganti asserere oppositum; respondendum, vt ille volet; videat modò an experientiam suffragantem, an refragantem habeat. Pari autem ratione, dum quaeritur, An detur Criterium? Respondetur, dari, GABVI VI. dari, & exemplum affertur Criterij, v. c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
