# Opera omnia. Vol. 1 85

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85

Adde quod, cùm situs oculi is sit, vt totum simul Hemisphaerium, ex variis constans visibilibus, quorum propiora pro sui mole remotiora tegant, conspiciat; tantò res semper videtur maior, quantò huius hemisphaerij maiorem partem occupat, tanto minor, quanto minorem; occupat autem propè maiorem, quia plura visibilia vlteriora occu lit; & procul minorem, quia quò magis dissita fit, eò plura ex illis reteguntur. Neque secùs verò euenit, quòd Turris & procul quadrata, & procul rotunda, terés-ve appareat siquidem radij qui ex angulis, faciebusque propè adueniunt, & sunt numerosi, & par teis inter se distanteis cùm interpositis distinctè referunt; & propter sui breuitatem distantiae ab oculo diuersitatem sensibilem faciunt; qui verò procul, & sunt pauciores, & parteis alioquin inter se distanteis, quasi coniunctas, intermediis scilicet quasi suppressis exhibent; & propter sui diuersitatem, eam qua ab oculo partes distant, diuersitatem insensibilem reddunt. Ex eòque fit vt contenta extremis turris superficies indiscretis angulis vniusmodique appareat. Verùm haec suis locis fusiùs; cùm & heic sufficiat eam Sensuum fallaciam, quam ex hisce, & similibus experimentis causari mos est, non obstare, quò minùs veri, certique nosse quidpiam liceat. Praetereo nempe videri posse controuersiam de nomine, sit-ne aliqua in Sensu fal lacia, an-non? quatenus qui non esse dicunt, intelligunt Sensum non falli, quia non iudicet, definiantve qualis res sit, sed apprehendat solùm eam, quae in ipso creatur, rei apparen tiam: Quui esse tuentur, rem ita accipiunt, quasi Sensus apprehensione sua occasioni sit Intellectui, quare fallatur. Vnde & dicendum

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
