Latin
CANON X
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quare quae ideae huiusmodi rerun primo aspectu imprimuntur, imponere facilè possunt; ac ideò, vt indubiè veram, germanamque habeamus, explorandum studiosè est, talis-ne sit, qualis &apparet Heinc ad probandum, v. c. sit-ne Orichal cum id, quod esse apparet, lapidem Lydiun adhibemus; ad probandum, Turris-ne teres, propè ipsam accedimus ad probandum, Baculus-ne curuus, ipsum ex aqua educimus; atque ita de caeteris Nimirùm licet experientia Sensibus peracta sit regula summa, ad quam, dum de re quapiam dubitatur, confugiendum sit; non quaeuis tamen talis est habenda; sed ea solùm, quae est purgata omni instantia, omnique dubio; quaeque adeò est euidens, vt expensis omnibus, contradici iure nor possit.