# Opera omnia. Vol. 1 97

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CANON X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/97

Quare quae ideae huiusmodi rerun primo aspectu imprimuntur, imponere facilè possunt; ac ideò, vt indubiè veram, germanamque habeamus, explorandum studiosè est, talis-ne sit, qualis & apparet Heinc ad probandum, v. c. sit-ne Orichal cum id, quod esse apparet, lapidem Lydiun adhibemus; ad probandum, Turris-ne teres, propè ipsam accedimus ad probandum, Baculus-ne curuus, ipsum ex aqua educimus; atque ita de caeteris Nimirùm licet experientia Sensibus peracta sit regula summa, ad quam, dum de re quapiam dubitatur, confugiendum sit; non quaeuis tamen talis est habenda; sed ea solùm, quae est purgata omni instantia, omnique dubio; quaeque adeò est euidens, vt expensis omnibus, contradici iure nor possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
