# Opera omnia. Vol. 1 iv

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/iv

S LVDOVICVS HEI HABERTVS MONMORIVS LECTORI, S. VAMVIS de PETROGASSENDO aut nihil omnino aut multa de illius virtutibus & doctrina à me dicenda viderentur, qui huius praeclara monumenta, à moriente acceperim, illarum verò diuturna Senis optimi consuetudine conscius fuerim, quia tamen viri ingenio & eloquentia celebres in iis, quae ad vitam eius moresque pertinent, sedulam operam nauârunt; ad eruditionem verò in omni scientiarum genere significandam & de monstrandam, opera illius tam edita variisque in regionibus cum laude excepta, quàm posthuma, quorum omnium tibi nunc copiam facio satis superque loquantur, ideo pauca & quae ad rem pertinent, ad editionis nempe institutionem & finem praefabor. PETRVSGASSENDVS vir dignus immortalitate, cùm ineun te anno M. DC. LV. in grauem morbum heic incidisset, mortem seriò cogitans XV Kalend. Octobris eiusdem anni Testamentum fecit, quo post multa piè & sapienter de facultatibus suis statuta, mihiquem supremorum mandatorum Procuratorem fecerat, omnia quotquot de omni Scientiarum genere volumina scripserat nondum edita, legauit permisitque arbitrio meo, vt quae luce digna viderentur, in lucem emitterem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
