Latin
SENDVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 li
Unproofread scanNot analysed yet
Atque honorum &lucri tam non erat appetens, vt inuitus in MATHESEOS Professorem Regium electus fuerit anno M.DC. XLV. GASSENDVM promouente &propemodum cogente Cardinali Lugdunensi ALPHONSO PLESSAEO, ARMANDI RICHELII Fratre. Exstat Oratio inauguralis, &isti muneri debetur edita iam toties Institutio Astronomica praelectionibus explicata, quibus non aderant tantùm Auditorio frequentißimo adolescentes. sed omnis aetatis homines, Senes quam-plurimi, &Viri doctißimi. Quod in honorem Scientiarum non memineram vidisse vspiam praeterquam Amstelodami, GERARDO IOANNE VOSSIO praelegente non tyronibus quidem solis, sed grandauis &rude donatis vndiquaque ad Varronem istum, vel Mercurio posthabito, confluentibus. Aduersata est proculdubio illa Profeßio GASSENDI nostri bonae valetudini; tußis enim inde &pulmonis sequuta est inflammatio. Prouinciam itaque, vt aëre natali reficeretur, petiit. Nec tamen Diniae concessum fuit diu manere, optimo Prorege eius consortio ita gaudente, vt sine GASSENDO degere non posset. Comitatus est igitur semper VALESIVM, non solùm vt Principis animum studiorum amoenitate recrearet, sed turbatis tunc rebus vt consiliorum particeps sapientiâ sua iuuaret; donec in Aulam vocato Prorege, Diniam ipse repetiit, commoratusque est ad annum vsque M. DC. LIII. quo Lutetiam venit cum FRANCISCO BERNERIO Andegauensi Medico, qui post elatum GASSENDVM in Aegyptum profectus, nunc Memphis Medicinam facit, &cum ANTONIO POTERIA suo, atque in Aedibus tuis renidentibus, MONMORI Illustrißime, exceptus fuit tantâ comitate tua, lectißimaeque Coniugi tuae, ac tanta famulorum tuorum reuerentiâ vt Herus alter esse videretur: cùm tamen ille nullam omitteret partem debiti cultus natalium tuorum splendori; vel debitae venerationis virtutibus illis, quibus Fortunae munera Superare contendis. Totus erat GASSENDVS in adornando Philosophiae suae Systemate post publicatam TYCHONIS &COPERNICI vitam, cùm in morbum incidit anno M.DC. LIV. quo leuatus quidem fuit studiorum facta intermißione, &educta ex senili corpore sat magna Sanguinis copia, qua fuere vires nonnihil infirmatae. Siue enim morbi fomitem introrsum latentem, siue morbi remedium phlebotomiam, siue studiorum intemperantiam, siue ingrauescentem atatem incuses, certum est GASSENDVM prospera ex illo tempore non vsum esse valetudine, nec perambulationes quibus in horto laetabatur, nec longas cum Amicis confabulationes sustinuisse.