# Opera omnia. Vol. 1 liii

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, SENDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/liii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/liii

scribit, Possem hîc Viri semper lugendi mortem dolorosam toti Europae, immò Mundo recensere nimio illo remedio sanguineo, & verba ab eius ore deprompta referre, quibus ante obitum fassus est, se nimio obsequic periisse, & cum Heroë suo ad Inferos cum viridi adhuc & stantè senectute descendisse. Sed nimirum commouit diligentißimum Scriptorem quod accepit dictum à GASSENDO dum celebrandae vltimae Phlebotomiae brachium praeberet: Conuersus enim ad POTERIVM, satius est, ait, istâ virium infirmatione placidè obdormire in CHRISTO DOMINO, quàm maiori cum sensu doloris suffocatione vitam amittere. Ex illo tempore fermè obmutuit, cum non posset vocem attollere vt audiretur ab adstantibus BERNERIO & POTERIO extrema officia, quemadmodum in toto morbi decursu fecerant, ministrantibus. Extremam tamen horam imminentem sentiens, quod reliquum erat virium impendendum existimauit praeparando ad mortem animo. Itaque significauit vt quam- primùm vocaretur Sacerdos, in cuius aurem, dum fari poterat, peccata sua effunderet; quorum omnium veniam per sacrum ministrum à DEO peteret, atque per Confeßionis Sacramentum obtineret; vt inde paratior existeret sistendae coram summo ludice animae suae, ac veluti alba puritatis stola indutus nuptiis agni immaculati interesse posset, sacrum scilicet viaticum debitâ cum veneratione tertiùm accipiens: nam semel iam atque iterum sumpserat ingrauescente morbo. Dein, vt nihil perfectae Christiani militis armaturae deesset, sacro inungi oleo efflagitauit. Ad quam carimoniam animo attendens cùm Sacerdos aures inungens pronuntiaret verba solemnia, & lapsu quodam memoriae dixisset, Indulgeat tibi Dominus quidquid per odoratum peccasti, reposuit statim ager imò per auditum; adeo intentus erat rei grauißimae, & eluendarum sordium vel minimarum cupidum se & sitibundum gerebat. Ex illo scilicet momento, quasi se itineri accinxisset in aeternas sedes breui migraturus, repudium misit omnibus aliis praeterquam sacris cogitationibus, subinde versus nonnullos Psalmorum proferens; sed lent murmure & tam summissa per interceptum spiritum voce, vt procul audiri non valeret. In ore quidem habuerat initio morbi loca Poëtarum Latinorum quam plurima, quibus recitandis tempus aliquando falleret; quum & memoriâ admodum polleret; & sibi temperare non posset quin semper ad honesta studia animum conuerteret. Verùm & Musis & amoeniori literaturae tum valedixit. Illud enim vnicum philosophantis ad extremum vitae curriculum ingenij signum edidit, quod mortuo manus dextera reperta fuerit regioni cordis apposita; cui parti non semel iusserat POTERIVM Gassendi Tom. I.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
