# Opera omnia. Vol. 1 lvi

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, SENDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lvi

Quo sanè intemerato ad Ecclesiae nutus omnes obsequio meruii vt ad generalem Cleri Gallici concessum Dioeceseos suae nomine mitteretur anno huius saeculi XL. atque in generalem Agentem, vt vocant, seu Procuratorem totius sacri Ordinis eligeretur. Quo tamen non functus est munere, id honoris lubens concedens Ecclesiastico nescio cui, in quem Cardinalis RICHELII fauor procumbebat; cùm non satis nosset GASSENDVM summus ille rerum nostrarum Administer, qui tamen eruditorum fautor fuit, sed ea infelicitate sua vt primarium Galliae & aeui sui decus ignorauerit. Obfuit nempe Viri sapientis modestia, cuius in nonnullis desiderium id semper efficit, vt Principibus notiores sint homines leuis armaturae, petulanti ingenio & vulgari doctrina praediti, quàm illi graues Musarum mystae, qui famam aucupari; Magnatum fauorem ambire, & adulatione nummos conquirere virtuti suae haud consonum putant; Nec fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitant. Verùm obiter istud in GASSENDI laudem & RICHELII gratiam: quippe satius est illam aßignare causam cur omninò praeteritus ab isto Maecenate fuerit GASSENDVS, quàm fateri haud ignotum extitisse, sed insuper habitum; quod cadere non potuit in Eminentißimum Heroem, quem lugent adhuc Musa & Gratiae, quibus condire solebat quae sunt aliàs amara ingratis & inuenustè doctis quam-multis pariter & indoctis deglutienda; quoties scilicet clauo admouentur Numinum istorum contemptores. Quod procul à nobis auertit qui cuncta gubernat, vt eo Lucretij verba detorqueam, & temporum nostrorum felicitatem paucis perstringam. Verumtamen cùm eò deuenerim vt nonnulla forsan scitu digna subnectere poßim posteris profutura, quandoquidem monitis non eget aetas nostra, per tot egregia nimirum facinora, quorum rationes & argumenta in mores nostros iam abierunt; nec GASSENDI tantùm, sed Philosophiae causa agatur, non inconsultum erit vberiùs rem prosequi, & dolere incuriam, seu infelicitatem Principum, qui verè doctos & sapientes Viros, aut non aduertunt secum habitantes, aut temnunt mites & modestos, aut reformidant oculatos nimis & sagaciores.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
