# Opera omnia. Vol. 1 lvii

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, SENDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lvii

Et vide, quaeso, RICHELII fatum, qui Philosophos quotidie admittens exercendi acuminis gratiâ Peripateticos, nunquam audiuit illum, qui non solùm Peripateticorum saniorem Doctrinam, sed Syllogismorum captionumque Dialecticarum laqueos, κυειθόντας, ἰσυχάζοντας καὶ σώρείτας, aliosque id genus gryphos in numerato habebat; qui verò his superaddebat Stoae, Hortorum Academiae, & nullius non Methodi Scientiam, qui nullas non disciplinas callebat, qui omne immensum peragrauerat mente animoque. O quàm deperiisset ARMANDVS si satis nosset Philosophum istum non ignaua opera, qui Philosopha erat sententia; quandoquidem tantùm prae se tulit amorem vulgaris illius Philosophiae & humanioris literaturae! Haec duo prima occurrunt Magnatibus in atriis & pergulis Palatiorum quae torua, aspera, vel ludibunda & aliquando nugatoria, officiunt solidioris Doctrinae existimationi; quippe vno ordine censentur omnes disciplinae, & crimine ab vno discuntur omnes. Ita Principes arbitrantur totum illud quod Philosophiae ambitu continetur simile esse rudimentis & progymnasmatis Scholarum, Rhetorum scilicet, Poëtarum, & Dialecticorum, quorum ipsi specimina edidere, vel quae postmodùm Aulici nonnihil calamistrata in Aulam deportant & diuendunt; quibus verò fucum facienteemptori, id consequuntur vt nec probatae, nec lustratae bonae mercereiiciantur. Hinc exploduntur Artes ingenuae, sana mens, & vera eruditio; nec parcitur illis scientiarum interpolatoribus, quorum conditio nequaquam melior existeret sorte bonorum, nisi semel in animum induxissent omnia perpeti opprobria, rumorem parui facere, dum sit rumen qui impleant. Verum aliter fit cum verè Philosophis, quibus cor ritè salit laeua sub parte mamillae, nec sustinet os honestum infrunitorum & maleferiatorum hominum insaniam. Ita factum memini vt RENATVS CARTESIVS in Aulam vocatus. quam primùm in Hollandiam redierit fermè insalutato Aulae limine. Neque renuerit tamen rursum se Oceano committere accersitus à Regina Sueciae, quae tunc temporis Viros doctos vndiquaque accersebat. Sed neque eò loci satis conuenisse audio huic Philosopho cum Grammaticis & Pseudophilosophis, seu cum anseribus & coruis olores inter aduolantibus, quibus aurem facilè commodant Principes. Quidquid illius sit vt vineta cadamus nostra, non sine publico damno GASSENDI virtus in obscuro latuit apud rerum Ministros, qui Beneficia, munera, vel opes largiores nactus vti potuisset in publicam vtilitatem, ad arcana Naturae detegenda, ad illustranda vitae commoda, ad subleuandam pauperum inopiam. 3 Vetus Gassendi Tom. I. Vetus est querela, bonae mentis sororem esse paupertatem; nec enim tam bene rebus humanis fato consulitur, vt bonis semper bene sit: quamquam non malè fuerit GASSENDO propter istam praeteritionem, cui nihil eorum defuit queis dolet humana sibi natura sorsque priuata negatis, licet non fuerit facie notus, vel munere auctus, vel opibus donatus à Magnatibus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
