# Opera omnia. Vol. 1 lx

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, SENDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lx

quàm doctrinâ & nobilitate: nolo enim recensere Viros omnes ἐ ἀξιὼματι & genere claros GASSENDI Amicos, vel tuarum laudum praeconium instituere. Testor tamen illa tua verba, quibus nupesignificabas, Te non minus exosculatum esse in GASSENDO pietatem sinceram quàm caeteras ingenij dotes eximias. Gratulor autem imprimis quod mihi copiam feceris Commentariorum & schedularum optimi Principis, in quibus datum animaduertere quàm amicè egerit cum GASSENDO, de rebus grauißimis & ad Rempublicam spectantibus Philosophum & de Sacris Theologum consulens. Etsi editae testentur illud Epistolae, bene multa sunt tamen ipsius VALESII manu exarata, quae non minus con firmabunt aliquando, si tempore suo in lucem prodeant, illustrißimâ Heroinâ Coniuge emittendi curam tibi tradente, intimam fuisse animi cum GASSENDO coniunctionem; quàm Principi doctißimo fuisse ingenium defaecatißimum & pietate virtutibusque Pacis & Belli instructißimum. Caeterùm, vt istorum finem faciam, in praxi Religiosa ex quo ad Sacrum Sacerdotium admotus fuit GASSENDVS, nulla dies Dominica vel Sanctorum publicae commemorationi dicata praeteriit, quandiu nulla sontica causa vel quid grauius impediit, quin augustißimam caerimoniam ad altare tremebundus accedencelebraret. Ritus Ecclesiasticos ad vnguem callebat omnes, & rationes expeditißimè reddebat, tempus aßignabat, nominabat Authores quibus singuli fuerant constituti: Quorum omnium curiosißimum exstitisse satis apparet, vel ex libro de Notitia Ecclesiae Diniensis edito, ex Calendario Romano, & paßim ex aliis. Nam inferri debet quid maius ex legatis Testamento ducentis libris Turonicis vt quotannis die obitus sui sanctißima Missa. in quo sepeliendus erat sacello celebraretur; tum aliis sexaginta tribus annui reditus conceßis vt idem Diniae praestaretur, & in pauberes fierent largitiones. Verùm de pietate summi Viri satis dictum sit. Est nunc vt de ingenio nonnulla subiungam, quandoquidem fuere qui bonum Virum facilè crediderint, magnum non adeo libenter. Vnde autem illud paucis aperiam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
