Latin
SENDVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 lxi
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm neutiquam GASSENDVS careret ingenij acumine, sermonis facili nitore, vrbanitate, &salibus Prouincialium suorum ingenito lepore, atque caeteris τ χαρίέντων dotibus; iudicij tamen &sapientiae potiores esse partes existimans tardior in dicendo &subtrictior visus est in interiora nondum admißis; quamquam blando &renidenti vultu obuios quosuis exciperet &alloqueretur. Verùm nequaquam eum sibi finem proponens in quem plerique collineare videntur, vt subtilitatis &dicacitatis laudem consequeretur; praeterea non ignorans quàm difficile esset appositè loqui ex tempore, neque id curans vt nugis adderet pondus, quod paßim faciunt nonnulli, tum voce veluti in minas elata, tum vultu ad audaciam quandam composito; quàm vero diuersa fierent de rebus etiam compertißimis iudicia; sententiam suam promere temerarium ducebat, antequam expiscari potuisset quae mens esset auditoris, quas haberet praeiudicatas opiniones, ne incassum loqueretur, vel ingratum faceret, aut pipulo se differendum exponeret. Jtaque aduentantes Viros literatos non statim verbis obruebat inconditè prolatis; pauca tantùm in beneuolentiae signum &grati animi testimonium proferens; cùm se non existimaret dignum quem eruditi inuiserent vt quidquam addiscerent; neque ipse eruditos inter nomen suum profiteretur; sat magno apponenlucro, si aequi bonique consulerent affectum, quem in eruditionem &Philosophiam haberet. Studia sua ad aliud se nunquam direxisse, nisi vt se ipsum erudiret &meliorem redderet. Si quae autem in lucem prodiissent, factum id esse amicorum culpa siue consilio, qui exempli fore alicuius, &adhortamenti studiosis, vt Libris incumbentes aliquando maiora praestarent: neque ausum fuisse, quamuis reuera iure debuisset recusare, symbolam suam conferre, tenuem adcò &tam parui momenti, ac proinde prorsus inutilem iuuandis caeterorum studiis. Ast vbi in medium proferebatur quaestio de qua sententiam suam rogaretur; praefari solebat quàm angustis limitibus humanae mentis scientia circa res naturales cohiberetur; &ipse in primis quàm ignarus esset istorum omnium, atque inidoneus tarditate ingenij promouendis scientiae istius pomariis. Cùm non diffiteretur sapius se animum suum torsisse in eadem illa quaestione enucleanda, neque quidquam adinuenisse quod sibi, nedum aliis sagacioribus satisfacere posset. Et quidem meminisse, non semel habitos hac de re sermones cum optimo PEIRESKIO, qui somnia sua enarrantem audiebat, &nugas suas per iustitiam in secessu Beigencenario amoenitate loci ductus lubens admittebat. Verùm vbi somnia, nugas suas, &deliramenta enarranda suscipiebat, animo erat maximè attendendum, &doctissima atque sapientißima ratiocinia erant expectanda.