Latin
lxix
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 lxix
Unproofread scanNot analysed yet
KNELMVM DIGBIVM Equitem Anglum, non minùs doctrina &sapientia, quàm generis nobilitate, &dum res Regni stabant, publicis muneribus, Magni illius VERVLAMII desiderio patriam suam feliciter consolantem; quo Viro Româ redeunte donatus fuit GASSENDVS Telescopio Eustachij illius Diuini arte elaborato, quod Galileano suo anteponebat. MICHAELEM MAROLLIVM Abbatem Villalupensem, oris praestantia, sed magis animi robore Heroas suos referentem, qui tot elegantißimorum Poëtarum Latinorum fidus interpres, patriam suam locupletauit quidem alienis opibus, verum priuauit suis: nam Vir alti spiritus poterat eloquentiam quam in faetibus aliorum suscipiendis impendit in vsus suos conuertere, &ipse ex facundißsimo ingenio suo plura promere immortalitate dignißima. IOANNEM LAVNOIVM Theologum Parisiensem, qui Conciliis omnibus interfuisse videtur, vnde aliis tot inaudita referre potest. FRANCISCVM TALLEMANNVM Abbatem Graecis adeo literis imbutum, &inamaena studiorum Aulaeve laeto risu, vocatis scilicet Camaenis, temperantem.