Latin
vi
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 vi
Unproofread scanNot analysed yet
HENRYAEVS secundis curis recensuit &concinnauit, à POTERIA tandem Lugdunum delata sunt, in quibus cudendis tam assiduam praefati Bibliopolae nauârunt operam, vt intra temporis spatia constituta Opus vniuersum ad finem feliciter per duxerint. Caeterùm vt nihil ad tanti Viri gloriam &commendationem deesset, à MATHVRINO NEVRAEO, viro omni doctrinae genere instructo consequutus sum, vt eo quo semper GASSENDVM coluerat studio, Vitam eius posteritati consignaret, ad eum missis quae ad illius vitam illustrandam faciebant monimentis, variis è locis eruntis; sed dum Bibliopolae, vrgentibus Typis, veniam emittendorum in lucem Operum efflagitant, audio ex CAPELLANO(qui hanc curam susceperat) NEVRAEO per valetudinem, &varia instantiâque negotia non licuisse Amici vitam ad vmbilicum perducere, cuius tamen (LECTOR)breui tibi spem facit, vsuram temporis vberiore scripto compensaturus.