Latin
SENDVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 x-2
Unproofread scanNot analysed yet
SENDVS. Hisce duobus Amicis &patronis, Scholae ereptus fuit, rixosae nimis &altercationis funem semper trahenti, vt vita Ecclesiasticae traderetur, quae otium prabet securius; &tranquillitatem ad philosophandum vberiorem. Id iam igitur aetatis vt Sacerdotij iugo ceruicem submittere posset, Sacris Ordinibus se admouit, &Canonicatu donatus mox Praeposituram adeptus est Doctoratus sui priuilegio, cùm de illo munere controuersia inter Canonicos Gassendi Tom. I. Dinienses oriretur. Cuius litis occasione pluribus innatuit Viris literatis dignitate Senatoria conspicuis &Gratianopoli &Lutetiae Parisiorum, vbi decertandum fuit ut in posseßionem Erepositarsua assereretur.