# Opera omnia. Vol. 1 x-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, SENDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/x-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/x-2

SENDVS. Hisce duobus Amicis & patronis, Scholae ereptus fuit, rixosae nimis & altercationis funem semper trahenti, vt vita Ecclesiasticae traderetur, quae otium prabet securius; & tranquillitatem ad philosophandum vberiorem. Id iam igitur aetatis vt Sacerdotij iugo ceruicem submittere posset, Sacris Ordinibus se admouit, & Canonicatu donatus mox Praeposituram adeptus est Doctoratus sui priuilegio, cùm de illo munere controuersia inter Canonicos Gassendi Tom. I. Dinienses oriretur. Cuius litis occasione pluribus innatuit Viris literatis dignitate Senatoria conspicuis & Gratianopoli & Lutetiae Parisiorum, vbi decertandum fuit ut in posseßionem Erepositarsua assereretur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
