# Opera omnia. Vol. 1 x

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, AD VIRVM ILLVSTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/x

Et circa NVENDELINVM audiendus est VALERIVS ANDREAS DESSELIVS in Bibliorheca Belgica edita 1643. Romam adiit, peragrataque Italiae bonà parte dum per Massiliensem Galliae Prouinciam iter domum versus instituit, substitit ibidem aliquantisper, studiâque sua impensiùs excoluit, Diniensem instituendo ac formando iuuentutem, discipulum prae-multis vnum nactus PETRVM GASSENDVM, scriptis famaque celebrem. Viuit adhuc Senex optimus Tornaci Canonicus, nec quidquam eius in rem literariam affectui aetas illa detraxit. Assensit pater eâ conditione vt redderetur pago suo post biennium filius, qui domestica curaret potiusquam ea, quae nihil ad rem suam pertinere existimabat: nam Scientias omnes Vir ille bonus quamuis non haberet exosus; at steriles tamen Camoenas seu leues nugas valere iubebat, vt filij sui fortunae, non splendidè quidem, verùm maturè & tutò consuleret. Idem enim satis inter vilia fortis illos sapere, & solos aiebat bene viuere, quorum Conspicitur nitidis fundata pecunia villis Exacto Aquis. Sextiis biennio, Campotercerium non diu manere potuit GASSENDVS; Diniam scilicet vocatus adolescens annorum sexdecim vt Rhetoricam doceret: vnde rursum triennio post Aquas-Sextias reuerti coactus fuit, fatis functo scilicet Minoritâ Praeceptore, in cuius locum suffectus imberbis Philosophiae Professor, agro tandem aeternum vale dicere debuit, Musarum Castra sequuturus, & in illis quidem tanta cum gloria militaturus Neque enim diutius euocatos inter & tumultuarios milites meruit, qui Sacramento religatus in Rempublicam literariam iurauit, imò statim agmen duxit, Exercitationes Paradoxicas conscribere aggrediens vt virium suarum periculum faceret. Quas vt vidit NICOLAVS FABRICIVS PEIRESKIVS, & IOSEPHVS GALTERIVS Prior Valettae, omen lubentes accepere, facilè diiudicantes quantus in studiis philosophicis futurus esset GAS

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
