# Opera omnia. Vol. 1 xi

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, SENDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xi

Quid interea temporis & por annas sequentet contigerit, nec satis compertum mihi prater initas amicitias multas, de quibus erit infra dicendi locus, & scriptos Libros; nec homini Philosopho plura contigisse notatu digna arbitror, vt in hisce leuioribus vita priuata casibus plurimus esse non deheam Unum sufficit animaduertere, susceptam à GASSENDO huius facult anno XXVIII. cum FRANCISCO LVLLLERIO Parisino Rationum Magistro in Belgium peregrinationem, quae vnica fuit extra patriam: quare frustra sunt illi, qui scripserunt in Italiam appulisse, & Roma cum ATHANASIO KIRCKERO Iesuita, imò cum doctißimis Cardinalium contulisse de rebus Philosophicis. Certò certius est iter Hollandicum vnicum extra Gallias extitisse; quo in itinere ingeniosißimam scripsit aduersùs ROBERTVM FRVINDVM, MARINO MERSENNO defendendo Exercitationem. Iste nimirum paulò acerbiùs exceperat deliria FLVDDANA in vegrandi Commentario suo ad VI. priora Libri Geneseos capita, vndè FLVDDVS excandescens mate babuerat Virum cateroquin optimum, & litium fugientem animum paßim ostendentem, in Libro recens edito, quem MERSENRVS amico suo proficiscenti examinandum tradidit. Itaque exarata à GASSENDO desuitoriè Epistola, quàm Apologiae vice publici iuris fecit MERSENNVS. in qua verò Author noster Socratico more futilißimum aduersarium deridendum propinauit, intricata soluens, & obscura in lucem proferens vt ineptißmarum cogitationum deformitas omnibus pateret. Qua in arte mirus fuit omninò GASSBNDVS, quem sapiùs audiui laceßitum à Sophistis nullam aliam responsionem adhibere praeter eam, quam ipsi sibi aduerfarij faciebant. Quippe nudare solebat perplexa & inuoluta verborum cortice sophismata, probaturus an satis Authorum mentem assequeretur. Quod vbi concesserant, rogabat vt iam efferrent ratiocinia sua verbis istis eius captui magis magis accommodatis. Iucundum autem erat videre bonos istos Viros, quos ratiocinij sui suppudebat, qui verò inchoatum alacriter sermonem agrè ad exitum proferre totum poterant: nam quibus erat ingenui pudoris quid reliquum durum erat retexere, quae tunc apparebant ineptißima. Et circa MERSENNVM qui dem eiusque Commentarium intempestiuè aliquando in lantifundia Scientiarum Mathematicarum diuagantem, hic mihivenit in mentem quod ab ANDREA RIVETO accepi & doctis contendentibus exemplo esse poterit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
