Latin
SENDVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 xii
Unproofread scanNot analysed yet
Sixtum Amamam Frisium duriter tractauerat MERSENNVS; itaque vapulabat in Opere quod panahat Amama; qua de re certiorem fecit RIVETVS MERSENNVM por Epistolas, quarum facta est aliqua commutatio donec ad Sixtum ipsum scripserit MERSENNVS veniam petens vltro laceßiti Viri docti, &rogans vt sine conuitiis ad rem ipsam responderetur. Quod ab Amama factum, &insuper initum amicitiae foedus ad mortem vsque perseuerauit. In Hallandia GASSENDVS tantam sui admirationem reliquit, ut cum ego amoenam illam &eruditißimam regionem post annos ab ista peregrinatione quatuordecim incolerem, &frequens literarum commercium cum GASSENDO haberem, percunctabantur semper eruditiores solliciti quid ille pararet: Cùm autem significassem vidisse me Lutetiae Parisiorum Disquisitionem Metaphysicam, quam premebat ne litem ex lite moueret, auctore. fuere omnes vt mitti quam primùm curarem, &illa ipsa PrincepELIZABETHA Serenißimi Regis Bohemiae filia natu maxima, quae tantùm fauit CARTESIO, cum caeteris auebat editam perlegere. Itaque ad GASSENDVM iteratò scripsi, &per MERSENNVM, THOMAM MARTELLVM, atque ABRAHAMVM PRATAEVM effeci tandem vt scripti copiam haberem; illud inprimis ad expugnandam Viri modestiam afferens efflagitasse CARTESIVM, quem in suburbano Leydensi Endelgeest dicto inuiseram, ne diutiùs ista Diatriba inter paucos ambularet, sed palam &apertè hostem adoriretur. Et memini cùm lares Lugduni Batauorum fixissem, ADRIANVM HEEREBOORDIVM &HENRICVM BORNIVM Viros amicißimos καὶ φιλογασσενδίους impulisse vt Discursum illum Scepticum Gallica veste donarem, in quo IOANNEM VALLAEVM Medicorum Belgicorum, ne quid maius dicam, facilè Principem, &nimis propera morte rebus humanis exemptum, prouocarem ad refellendas GASSENDI obiectiones contra Sanguinis circulationem &Chyli per venas lacteas exsis ctionem. Qua de re communicaui cum Authore, qui aqui bonique consuluit curas nostras, &sententiam demum mutauit; praesertim vbi IOANNES PECQVETVS viuorum animalium sectionem instituens rarâ felicitate pepercit receptaculo illi lumbis imposito, cuius ope ductum Chyliferum do-so adrepentem detexit. Non dubitauit enim ampliùs &circulationem Sanguinis iuxta HARVAEI demonstrationes fieri, &venas lacteas Asellianas Chylum exsugere, &in canalem Pecquetianum transfundere, &Chylum guttatim in venas subclauias decidere, sanguineae massa permiscendum. Adfui non semel vnà cum GASSENDO canum dissectionibus, in quibus omnibus PECQVETVS noster peculiari solertia rem adeò fecit indubitatam, vt gauderet admodum Senex curiosißimus ob detectum sibi ante obitum Medicinae vtrumque Polum, veritates, inquam, tanti ponderis quarum altera alteram confirmat, quibus verò sperabat vt deinceps Ars tota Medica superstrueretur, illa saltem quae à perspecta oeconomia Animalis ad morborum curationem mechanico more procedet aliquando vbi maior lux affulserit: neque enim magni-faciebat latricem illam quae tantùm verbis verba nectere docet, &tota ludit in combinatione Qualitatum, in Elementorum, humorum, &temperamentorum ficta proportione, in facultatum &ministrantium partium aßignata subordinatione, atque in huiuscemodi praeclaris cogitationibus ex politicis vel ex schola Rhetorum callidè desumptis.