Latin
BIBLIO
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 xli
Unproofread scanNot analysed yet
Linguam Hebraicam apprimè callebat; ex qua veluti ex fonte doctrinae sacrae fluuios deriuabat: sibi sensum Ecclesiae pro Cynosura proposuerat, tot inter syrtes &scopulos Philosophicorum dogmatum, nulla stabilita opinione, quam damnasset Doctorum calculus, vel Ecclesia inussisset notâ Infamiae. A PHILOSOPHICIS ad ASTRONOMICA lector deduceris; &miraberis in erudito Philosopho tam accuratum Astronomum; vt vitam tot tantisque studiis suffecisse cùm cogites: existimes aut insomnem traductam, aut immunem mortalitatis officiis. Sanè GASSENDVM TYCHONIS BRAHEI vnicum legitimumque haeredem dixeris, quem etiam longè superasset, si facultatibus supparem &fortunae commodis ipsum DEVS voluisset. Per annos octo supra triginta, quam adhibuit curam, quam sollicitudinem, in inuestigandis &perspiciendis Siderum tum motibus, tum interuallis, quibus accederent atque recederent; tum Planetarum consignationibus atque Eclipsibus; vt nemo in Europa tota, post Tychonem obseruârit plura atque perspexerit. Et ille Endymion videatur, non vnius Lunae amore celebris, sed Planetarum &Siderum inspectione laudandus. Sanè id omnium Astronomorum nostra aetate illustrium scripta indicant, atque Epistolae. Etenim eum consuluerant saepius KE