# Opera omnia. Vol. 1 xli

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, BIBLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xli
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xli

Linguam Hebraicam apprimè callebat; ex qua veluti ex fonte doctrinae sacrae fluuios deriuabat: sibi sensum Ecclesiae pro Cynosura proposuerat, tot inter syrtes & scopulos Philosophicorum dogmatum, nulla stabilita opinione, quam damnasset Doctorum calculus, vel Ecclesia inussisset notâ Infamiae. A PHILOSOPHICIS ad ASTRONOMICA lector deduceris; & miraberis in erudito Philosopho tam accuratum Astronomum; vt vitam tot tantisque studiis suffecisse cùm cogites: existimes aut insomnem traductam, aut immunem mortalitatis officiis. Sanè GASSENDVM TYCHONIS BRAHEI vnicum legitimumque haeredem dixeris, quem etiam longè superasset, si facultatibus supparem & fortunae commodis ipsum DEVS voluisset. Per annos octo supra triginta, quam adhibuit curam, quam sollicitudinem, in inuestigandis & perspiciendis Siderum tum motibus, tum interuallis, quibus accederent atque recederent; tum Planetarum consignationibus atque Eclipsibus; vt nemo in Europa tota, post Tychonem obseruârit plura atque perspexerit. Et ille Endymion videatur, non vnius Lunae amore celebris, sed Planetarum & Siderum inspectione laudandus. Sanè id omnium Astronomorum nostra aetate illustrium scripta indicant, atque Epistolae. Etenim eum consuluerant saepius KE

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
