Latin
AD VIRVM ILLVSTREM
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 xlv
Unproofread scanNot analysed yet
AD VIRVM ILLVSTREM HENRICVM LVDOVICVM HABERTVM MONMORIVM LIBELLORVM SVPPLICVM MAGISTRVM INTEGERRIMVM, SAMVELIS SORBERII PRAEFATIO, IN QUA DE VITA, ET MORIBVS PETRI GASSENDI DISSERITVR. VALIS, quantusque Vir fuerit PETRVS GASSENDVS ὁ μακαρίτης, cuius vniuersa Opera in lucem nunc prodeunt, nemini notum non esse puto, qui in Imperio literario &bonae mentis studio hospes omnino non fuerit; adeò vt tanti Viri laudes pluribus prosequi Lectorum inscitiam arguentis esse videretur, vel hominis essei otio abutentis suo, &Soli lucem foenerari praeposterè gestientis. Pauca tantùm pralibare est animus, quae ad vitam Senis optimi, studia, mores, inualetudinem, &tandem placidum in CHRISTO obitum, atque maturatam operum editionem pertinent. Quippe caeteris non iniucundum fore confido, testem in his rebus oculatum, amicum fidum, discipulum veterem audire. Mihi verò, in luctu &moerore posito tam chari Capitis desiderio, ingens dabit solatium proculdubio praeteritorum memoria; eximiae virtutis, sine fuco pietatis solidissimae,, stupendae eruditionis, ingenij acutißimi, iudicij subactißimi, &in primis intemeratae, quamuis immeritae, quâ me tamen dignatus est ab Gassendi Tom. I. adolescentia, arctißimaeque neceßitudinis repraesentatio.