# Opera omnia. Vol. 1 xlv

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, AD VIRVM ILLVSTREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xlv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xlv

AD VIRVM ILLVSTREM HENRICVM LVDOVICVM HABERTVM MONMORIVM LIBELLORVM SVPPLICVM MAGISTRVM INTEGERRIMVM, SAMVELIS SORBERII PRAEFATIO, IN QUA DE VITA, ET MORIBVS PETRI GASSENDI DISSERITVR. VALIS, quantusque Vir fuerit PETRVS GASSENDVS ὁ μακαρίτης, cuius vniuersa Opera in lucem nunc prodeunt, nemini notum non esse puto, qui in Imperio literario & bonae mentis studio hospes omnino non fuerit; adeò vt tanti Viri laudes pluribus prosequi Lectorum inscitiam arguentis esse videretur, vel hominis essei otio abutentis suo, & Soli lucem foenerari praeposterè gestientis. Pauca tantùm pralibare est animus, quae ad vitam Senis optimi, studia, mores, inualetudinem, & tandem placidum in CHRISTO obitum, atque maturatam operum editionem pertinent. Quippe caeteris non iniucundum fore confido, testem in his rebus oculatum, amicum fidum, discipulum veterem audire. Mihi verò, in luctu & moerore posito tam chari Capitis desiderio, ingens dabit solatium proculdubio praeteritorum memoria; eximiae virtutis, sine fuco pietatis solidissimae,, stupendae eruditionis, ingenij acutißimi, iudicij subactißimi, & in primis intemeratae, quamuis immeritae, quâ me tamen dignatus est ab Gassendi Tom. I. adolescentia, arctißimaeque neceßitudinis repraesentatio.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
