# Opera omnia. Vol. 2 10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/10

Sic non probatur, sed assumitur solùm comperere reipsâ Terrae plureis motus; vti neque illud, quod assumitur ad declinandum dissipationem de motus aequabilitate, déque virtute Magnetica; quam inesse Terrae ad attrahendum lapidem non perinde constat, ac esse in lapide vim, siue grauitatem ad petendum Terram. Quod spectat ad motum perpendicularem tam dimissorum ponderum, quàm redeuntium rerum sursum proiectarum, experientia quidem recens facta in translata naui de lapide sursum emisso, & de dimisso è carchesio arguit eos qui obiecerant non recasurum in eundem locum, non fuisse ipsos rem expertos; at non arguit proptereà idem reuera in Terra fieri, dum lapis è turr dimissus in turris pedem decidit, aut sursùm proiectus repetit ipsum proiectorem. Idem verò quoque dicendum circa motum nubium, volucrum, caeterarum rerum; imò & quod attinet etiam ad explosionem bombardici globi: Nam eadem quidem distantia patet, idem scopus attingitur in Ortum, in Occasum, in Boream, in Austrum, sursùm, obliquè, &c. Verùm id fieri, quòd motus Terrae tantumdem addat, adimatve machinae, & globo, ac scopo, vt id eueniat, minimè constat. Quòd ad motum aëris in Occasum attinet, si qui sentitur in alto, ac potissimùm intra Tropicos à motu Terrae in Ortum foret; deberet sanè idem sentiri in quauis magna Terrae planitie, vbi Horizon nullis planè neque montibus, neque collibus eminet; aut in cacuminibus certè editissimorum montium; quod tamen fieri non obseruatur. Quae demùm variae inter Terram, & Planetas comparationes instituuntur, vt Terra habeatur ex Planetarum numero, eiusmodi sunt, vt cum declarent habere Terram aliquid simile Planetis, non tamen probent esse Planetam, neque moueri, aut locum habere inter ipsos, cùm in centro Mundi constitutae eadem conueniant. Eadem porrò sunt de rationibus Astronomicis reponenda; illae enim quoque, quicquid respondeatur, suam semper tuentur probabilitatem. Videlicet illa immensitas Mundi, cuius respectu magnus Orbis, siue, quod est idem, Caelum totum Solis pro puncto habeatur, ac semper proinde nobis appareat Hemisphaerium, Zodiacique dimidium, vt gratis planè assumitur, ita planè est incredibilis. Heinc & nullam fidem meretur, quod ex tali assumpto, & ex alio quoque eiusdem farinae de axis Terreni in parallelismo continentia deducitur, ad declarandum quamobrem Terra nunc in Cancro, nunc in Capricorno exsistente altitudo Poli inuariata maneat, eaedem Stellae semper verticales sint, & dierum, noctiúmque inaequalitates, Aestatisque, & Himis vicissitudines contingant. Vno verbo; cùm sit fatendum non esse vllam demonstrationem, quae planè conuincat sitam esse Terram, quiesceréque in medio Mundi; nihilominùs fatendum est etiam rationes quibus stabilitur, non desinere, quicquid respondeatur, admodùm probabiles esse, neque idcircò exsibilandas, & ab illis quidem, qui defendentes moueri Terram, demonstratione etiam carent, nihilque proferunt, ad quod responderi facilè non valeat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
