Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 100
Unproofread scanNot analysed yet
profundiùs, &fiat quaedam atroris species, quatenus res fulgida seu in nigro, seu praeter nigrum apparens, punicea euadit, veluti flamma fumo immista, &Sol praeter caliginem: colorem autem viridem ex eo solùm, quòd reflexio fiat ex parte remotiore, atque idcircò debiliùs: colorem denique purpureum ex eo, quòd ob remotionem adhuc maiorem, vix iam vlla reflexio fiat, ac iam adspectus, vt in coloris priuatione, deficiat. Ad flauum quod spectat, dictum iam, vt velit nihil differre illum à colore puniceo, nisi quòd ob viciniam viridis, veluti albescit. Fauent vteumque, qui sic accipiunt, vt velint supremam partem Iridis esse puniceam quòd radij Solis propinquiùs in eam impingantur, reflectanturque in oculum; infimam purpuream, quòd remotiùs; mediam viridem, quòd mediocriter. Itémque, qui interpretantur constare nubem ex omnium Elementorum particulis, &supremas excipienteis lucem rutilare, tanquam igneas; sequenteis flauescere, tanquam aëreas; tertias virescere, tanquam aqueas; extremas purpurascere, seu caeruleas &nigranteis fieri, tanquam terraes. Sunt &opiniones Recentiorum aliae, partim suffragantes, partim refragantes At circa formam arcus, quod posterius est caput; volunt quidem Anaximenes, Anaxagorásque apud Plutarchum, &alij apud alios, Nubem tum densam, obscuramque tum aqueam, atque roridam, esse veluti speculum, è quo Solis siue imago, siue radij reflectantur; sed cùm nonnulli caetera taceant maxima pars putant eam rotunditatem ex figura nubis petendam; cùm &pauci ad formam Solis rotundam confugiant, pauci ac Spectatoris situm. Tales sunt Author libri de Mundo, &plaerique Stoici, quos imitatur Plinius, cùm Manifestum est, inquit, radium Solis immissum cauae nubi, repulsâ acie in Solem