# Opera omnia. Vol. 2 100-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/100-2

refringi, &c. Sed Senecam audire placet, cùm, In eadem, inquit, sententia sum, quâ Posidonius (an-non illius libri de Mundo author?) vt arcum iudicem fieri, nube formatâ in modum concani speculi (ἐν νέφεικοίλῳ apud Laërtium) E rotundi, cui forma sit partis e pila sectae. Eius verba iam fuerant: Parianus Artemidorus adiicit & quale genus nubis esse debeat, quod talem Solis imaginem reddit. Si speculum, inquit, concauum feceris, quod sit sectae pilae pars; si extra medium constiteris, quicumque iuxta te steterint, vniuersi videbuntur propiores tibi, quam speculo. Idem, inquit, euenit, cùm rotundam, & cauam nubem intuemur à latere, vt Solis imago à nube discedat, priorque nobis sit, & in nos magis connersa. Aristoteles non explicat quidem quare cam formâ sit Iris; sed, cùm arcum essessupponat, docet illum pingi, non quasi vnam simplicem imaginem Solis, sed quasi sertum, & contextum tot imaginum, quot sunt guttulae, quasi specula insensibilia, proximéque posita, ex quibus reflexio in oculum fit. Docet quoque ideò huiusmodi arcum esse non posse maiorem semicirculo, quod Sole, oculo spectantis, & centro arcus in eadem recta exsistentibus, possit quidem, cùm Sol est in Finitore, semicirculus apparere; quoniam tunc quoque centrum arcus in ipso Finitore iacet; at quoties supra Finitorem Sol attollitur, quoniam centrum arcus tantundem infra ipsum deprimitur, necesse est appareat semicirculo minor arcus. Praetereo, quod notat, quauis diei horâ cap. 2. posse Iridem apparere, praeterquàm aestate, in ipso meridie; quoniam tunc centrum in nube opposita Soli versùs Antipodas propemodum est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
