# Opera omnia. Vol. 2 101.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 101.1 to 101.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/101.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/101.1

Item, quod docet Iridem, quo depressior est, eo esse quidem minorem arcum, verùm qui maioris circuli sit portio; & quo eleuatior, maioren, sed qui portio sit circuli minoris. Cùm ita verò caeteri; agnoscere primùm ex contextu licet, vt Epicurus circa colores, assumpserit illam causam duplicem, Solem plendentem ex vna parte, & aërem aquoium, seu quod idem est, roridam nubem ex alia. Deinde, vt circa Figuram, aequabilitatem angulorum, quibus radij Solis in nubem impacti reflectuntur, referunturque vndique versùs oculum, appositè retulerit; tametsi subnotauit quoque illam opinionem, quâ tueri quis posset rotunditatem illam creari eâdem ratione, quâ circuli in aqua tranquilla formantur, si decidente lapide, aut re aliâ compulsa fuerit; quippe cùm non defuerint, qui Halonem perinde formari autumauerint, vt non multò pòst referendum erit. Quanquam verò nihil definiit circa quantitatem eorum angulorum; vt nec circa modum, quo radij Solis aut reflectuntur, aut refringuntur, vt varietatem colorum faciant; vtque istos, potiusquàm alios; isto, quàm illo ordine creent; illud nihilominùs dixit, quod tutò dici solùm potuit; nimirùm talem esse naturam tum lucis Solaris, rum ipsius aëris, seu corpusculorum aqueorum diffusorum per aërem, vt talis colorum variegatio, alisque eorum conformatio, ex tali situ conaequatur. Et certè quicquid alij pro suo quisque ingenio dicant, illud aut merè est arbitrarium; aut non-nisi leuiculo fundamento innititur; aut conuinci etiam potest rationi, experientiaeque repugnare. Quod caput est; eò denique res necessariò deducitur, vt si requiratur, quamobrem lux illeinc, non aliunde emissa; illeic, non alibi recepta; sub illo, non alio angulo reflexa, refracta, coacta, diffusa; hisce, illisve vmbris commista, temperata, & quasi diluta; hunc, non illum, siue colorem, siue colorum numerum creet; & istâ quidem, non aliâ serie; istâ, non aliâ intensione, aut debilitate; istâ, non aliâ formâ, formaeque amplitudine, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
