# Opera omnia. Vol. 2 104

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/104

Nam quod assumunt Aream non fieri, nisi stabili gere, & pigro, falsum comprobatur; & non lemper, qua ex regione spirat ventus, abrumpitur; sed aliquando ex aduersa, aliquando ex caeteris, provt se materies habuerit. Tamet si porrò Epicurus nihil de Parheliis habeat, congruum est tamen quidpiam de ipsi vel ex eo subtexere, quòd, vt nobis quidem videtur, aut portiones Areae sint, aut res certè ipsis connexae. Itaque notum est imprimis dici Παρήλιον Solem spurium, aliquando vnum, aliquando multiplicem, qui praeter verum Solem, & ad ipsius quidem latera potissimùm, conspicitur. Dici autem solent plaerumque Parhelij, & vulgò etiam Arato, penecae, aliisque Parhelia numero multitudi nis, quòd ferè plures simul appareant; cùm & Plutarcho, Cleomedi, aliis, dicti videantur Ανθήλιοι, non tam quòd Soli oppositi, seu è regione appareant, quàm quòd, spurij licet sint, se tamen quasi pro vero gerant, eiusque velut aemuli fiant. Ipsi cùm aliquoties spurium vnicum conspexerimus, ipsumque seu mane quidem ad Boream, vt anno MDCXXXVI. die quinta Augusti, donec Sol fuit altus à quinto gradu in decimum; & vespere ad Austrum, vt anno illum praecedente die Maij nona & ab hora quinta in sextam; s non fuit vnquam alia altitudine, quàm qua esset Sol; vti neque aliâ à Sole distantiâ, quàm qua est dictum Aream distare. Fuere autem lli satis hebetes, & quod Seneca ait, languidi Soles; tametsi Cardanus, & alij visos memorent adeò splendidos, vt eos visus acie non ferret. Quandoquidem verò dum Plinius, aliique ex Veteribus memorant plureis Soleis visos, non excludunt verum; ideò verisimile est, cùm duos visos dicunt, significari vnicum spurium; cùm treis, designari solummodo duos, qui praeter verum effulserint. Profectò & iam familiare est, vt cùm duos, vel treis Soleis apparuisse dicimus, Solem quoque verum, & non παρηλίους, spuriosvę dumtaxat, hoc numero comprehendamus. Porrò testatur quidem Plinius non plureis smul ad suum aeuum visos Soleis, quàm treis; verùm postremis temporibus obseruati sunt longè plures. Nam, vt praeteream memorari visos sex in Polonia anno MDXXV. obseruauit Scheinerus Romae, anno quidem MDCXXIX quinque, insequente verò septem; illos die Martij vigesima ab hora secunda pomeridiana in tertiam; istos die lanuarij vigesimaquarta ab antemeridiana decima, in pomeridianam secundam, aut aliquantò ampliùs.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
