Latin
11.1 to 11.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 11.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc autem efficitur, vt tametsi neutra opinio demonstratione, hoc est ratione naturali fulciri possit; nobis tamen, quibus aliunde Sacrarum Literarum lux supernaturalis affulget, declarans Terram à Deo fundatam supra stabilitatem suam, ac ideò in aeternum stare; opinio illa est praeferenda, quae huic luci est consentanea. Vtcumque enim loca illa de statu, quietéve Terrae, veluti &alia de gyratione, aut regressu Solis nonnulli sic interpretentur, vt oppositae opinioni non adersari appareant; nihilominùs, quia sacra Procerum Virorum congregatio loca sic centuit interpretanda, vt inde locus, &quies Terrae in ipso Mundi centro adstruatur, idcircò consentaneum est eorum sententiae subscribere. Quod ad causam spectat, quae Terram suo in loco fixam tenet, obstátque ne nutet, aut lib. 2. cap. cadat, ea est semper visa admirabilis, Pliniúsque etiam miraculum vocat. Quippe quantumvis Manilius id eleuare conatus fuerit 1. Astron ex comparatione instituta cum Mundo, citatis aliàs carminibus, Nec verò tibi Natura admiranda videri Pendentis Terrae debet, cùm pendeat ipse Mundus, &in nullo ponat vestigia fundo. Attamen visum quoque est non minùs stupendum, pendere in inani mundum; adeò t, si dicere liceat, quod est apud Senecam, lib. 7. cap. Mundum ferri per immensum, &cadere quidem, sed non apparere, an cadat, quia praecipitatio eius aeterna est, nihil habens nouissimum, in quod incurrat, minùs sit mirum, si apud eundem hoc quidam de Terra dixerunt; cùm enim (pergit) rationem nullam inuenirent, propter tuam pondus in aëre staret, fertur, inquiunt, semper, sed non apparet an cadat, quia infinitum est, in quod cadit. Nempe supponere depuerunt cadere cum Terra vniuersum Mundum, ob haec perpetuò circumducta, nec derelicta Sidera. Verùm, vt isti mittendi sunt, ita nihil videtur dicendum de iis, qui causam quietis habuerunt diuinam, quatenùs reputârunt Terram esse ex Deorum numero, &lictam specialiter Vestam, quasi ὄσιαν à statione διὰ τὴν σταεῖν, vt apud Plutarchum licet lib. de prilegere, aut designari existimârunt Terram frinieroglyphico illo, diuinóque Aegyptiorum Boue, vt est apud Macrobium; ex quo nescio 1. Saturn. an Rabbini fortè acceperunt ansam descri- 19.