Latin
11.11 to 11.15
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 11.11-15
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse Aristoteles causam quietis Terrae ex grauitate ipsius petit, &ex eo, quòd videmus omneis eius parteis tendere versus centrum Mundi, arguit locuntoti Terrae debitum esse ipsum centrum; adeò vt naturaliter tota ibi insideat, vnde, nisi illata vi, abduci per parteis non possit. Praetereo autem Aristotelem, cùm nihil aduersus Xenophanem dicat, vt putà perspicuum supponens Terram à Caelo vndique cingi, ac infinitum quicquam non dari; obiicere tamen Empedocli; violenter ergo Terram detineri, cùm naturali inclinatione tendat in locum aliquem; nec posse dici quid Terram teneret, cùm Elementorum non esset discordia. Thaleti verò difficultatem de ipsamet Aqua manere, vt quae solo aëre sustineri nequeat, quae Terrâ ipsâ leuior sit, &cui cùm non possint Terrae partes innatare, nec tota etiam Terra valeat. Anaximeni, &aliis idem, quod Empe docli; scilicet motum naturalem Terrae exinde denegari, quòd &vi illeic detineatur, &in rerum origine tendere illûc vi debuerit. Ana ximandro denique, idem dici posse de Igne, si collocaretur in centro; &inde non solui quaestionem, cur in extremo ignis quiescat; &Terram non tantum in medio quiescere sed ad medium etiam moueri. Sed vt redeamus ad Epicurum, is suan sententiam paucis aperuit, cum scripsit apuc Laërtium τὴν γὴν τὶ ἄίει ἐποχεῖσα, ὡς συγγεοι (postremas duas particulas profert Lambinus in Lucretium, ex quodam puto MS.) Terram aëre cohiberi, tanquam ipsi congeneam. Sensu est Terram partem esse Mundi, quae suam se dem nacta inter caeteras ab ipsa Mundi conformatione, eandem deinceps constantissimè absque vlla vi tueatur. Et quamuis ipsi aërem solum circumfusum esse contingat; quia tamen tam aër, quàm Terra cognatione vincta tenentur, eiusdemque Totius partes ab ipsa sui origine sunt, ideò neque aëri Terram, neque aërem Terrae esse oneri, sed quasi omni grauitate, compressionéque deposita, mutucomplexione teneri. Secus futurum, si Terra haec ex alio Mundo adueheretur, sic enin suo pondere aërem istum premeret, quemadmodum minimum pondus nostris sentitur corporibus, si extrinsecùs apponatur; cum tamen nec caput, nec caetera membra sibi mutuò sint grauia, quòd sibi mutuò congenesint, communique iure vinciantur.