# Opera omnia. Vol. 2 11.16-17

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 11.16 to 11.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/11.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/11.16

Lucretius ista eleganter, Terraque, vt in media Mundi region quiescat, Euanescere paullatim, & decrescere pondii Conuenit, atque aliam naturam subter habere Ex ineunte aeuo coniunctam, atque vniter aptam Partibus aëriis Mundi, quibus insita sedit. Videtur supponere Terram circa hanc sui superiorem partem magis compactam, grauémque esse, & sensim laxiorem, minúsque gra uem fieri, quovsque tandem parte sui infima ad aëris suppositi naturam proximè accedat Hoc autem videtur propè consentaneum opi nioni Anaxagorae, qui, Aristotele referentę censebat totam Terram fungosam; sed supe riores illius parteis vi imbrium factas compressiores. Pergit porrò Lucretius,

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
