# Opera omnia. Vol. 2 119

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/119

Opinantur exspiscatores esse hunc succum, qui dum inter auellendum, in rupeis, aliásque res deci dit, originem facit Coralio, quod iis super crescit; exindéque esse potest, cur plantas Coralij videamus innatas ferri frustulis, ossibúsque, etiam Humano cranio, quale in Pisano Cimeliarchio est: quippe prout res in ea loca deciderint, submersave fuerint, & in maris fundo constiterint fortè fortuna. Quod verò Coralium ita indurescat, vt aemuletur lapidem, neque fissilis ampliùs, sed fractilis duntaxat sit; id videtur habere à salis copia quae educto humore consolidetur, compin garurque. Eadem certè ratione adolescent planta ob copiosum humorem, & diffusius sal fissilis potius, quàm fractilis est; & eadem tamen iam senescens, aut postquam sale re manente, compactóque exaruit, fractioni potiùs, quàm fissioni patet.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
