# Opera omnia. Vol. 2 135-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/135-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/135-2

CAPVT VI. De Metallis, ac eorum transmutatione. AM enim ecce, quòd Metalla soleant speciali quadam ratione Lapidibus accenseri; ideo consentaneum videtur, vt quae sunt de illis dicenda, hisce attexamus. Constare porrò ex dictis potest intelligi hoc nomine non Fodinas, aut Mine ras, vt visum iam interdum fuit (& ea quidem de causa, vt innuit Plinius, quod venae Metallicae deprehendantur vna, μ ἄλλὴν posi aliam) sed intelligi ipsa corpora nemini non nota, & quibus tanquam proprium tribuitur, vt compacta cùm sint, tum fusilia sint, tum ductilia. Nempe & succi quidem plaerique, & lapides omnes compacti, atque duri sunt; sed neque omnes fusiles sunt, neque qui sunt, neque percutiendo diduci in bracteas, vt Metalla possunt. De numero eorum certatur; nam vulgare est quidem, vt statuantur septem, Aurum, Argentum, Aes, Ferrum, Plumbum candidum, Plumbum nigrum, Argentum viuum, Sed nimirùm Argentum viuum ab Astrologis ferè additur, dum Planetarum dominium in Metalla distribuentes non possunt suam nomenclaturam septenariam absoluere, nisi id adsciscant, Mercurióque subiiciant, postquàm subiecere Soli quidem Aurum, Lunae verò Argentum, Aes Veneri, Ferrum Marti Plumbum candidum Toui, & nigrum Saturno. Chymici certè licet Metalla ipsis Planetarum, quibus subiiciuntur, nominibus appellitent, & nihil sit ipsis familiarius, quàm Mercurium pro Argento viuo dicere; solent tamen Argentum viuum non tam pro Metallorum vno, quàm pro Metallorum communi materia habere. Sunt qui ratione alia defendant septenarium; nam inter Plumbum candidum, quod dicitur Stannum, & nigrum, quod Plumbi nomen retinet, collocant cinereum, quod non ita pridem cognitum, vocant Bisemutum. Alij sunt, qui Bisemurum quidem ad Plumbum nigrum referant; sed PHYSICAE Sectio III. Membrum Prius. Liber III.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
